monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 4, 1
ARELLI FUSCI. Quis est qui futurorum scientiam sibi vindicet? novae oportet sortis is sit, qui iubente deo canat, non eodem contentus utero, quo imprudentes nascimur. quandam imaginem dei praeferat qui iussa exhibeat dei. sic est: tantum enim regem tantique rectorem orbis in metum cogit. magnus iste et supra humanae sortis habitum sit cui liceat terrere Alexandrum; ponat iste suos inter sidera patres et originem caelo trahat, agnoscat suum vatem deus. non eodem vitae fine aetatem agat; extra omnem fatorum necessitatem caput sit, quod gentibus futura praecipiat. si vera sunt ista, quid ita non huic studio servit omnis aetas? cur non ab infantia rerum naturam deosque qua licet discimus, cum pateant nobis sidera et interesse numinibus liceat? quid ita inutili desudamus facundia aut periculosis atteritur armis manus?